

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 11: Versus 38
Jesus ergo,etc. Difficultatem ostendit vivificationis talis peccatoris.Erat autem spelunca.Moraliter: Unusquisque peccator mole peccatorum pressus et sua lege gravatus, et consuetudine sua mala jam fetens, alios exemplo suo malo aperte corrumpit: sorores, cogitationes aliquae, quia quandoque cogitans se male fecisse, dolet.